PRAEDUCTA Linea

PRAEDUCTA Linea
PRAEDUCTA Linea
in Circo solum dicebatur, ubi Cursores, ut ex aequo limite progrederentur, stabant, inde cursum auspicaturi. Ita enim Cassiodorus, Non longe ab ostiis in utrumque podium, quasi regula directa produci solita est, uti quadrigis progredientibus inter certamen oriretur nec dum se praepropere conaretur elidere, spectandi voluptatem viderentur populis abrogare. Nempe linea fuit in solo ex creta, quasi ad regulam ducta ac directa, hinc Plin. l. 35. c. 17. cretâ praeductum Circum dicit i. e. lineâ praeductâ notatum. Verum id non tam Circo Romano, quam Circo Olympiaco conveniebat. In illo enim equi cum curribus intra carceres continebantur repagulis vel cancellatis foribus oppositis coerciti, priusquam signum daretur emittendi: Signô missô unô eôdemque tempore laxatis repagulis e carceribus effusi sese proripiebant exiliebantque; ubi proin praeducta illa linea usum non habuit. At Olympiae emittendi currus et equi eiusmodi lineâ praetentâ sive funiculô cohibebantur, ne ante signum datum exirent, atque in aequo limite continerentur omnes eaque linea pro repagulis vel carceris foribus fuit, In hisce enim Olympiacis Circensibus, non unô eôdemque tempore omnes carceres aperiebantur, nec omnes simulcurrus mittebantur: sed, qui in sinistro latere carceres sortiti erant, priores exibant, trauseuntesque in dexteram partem ibi stabant donec secundae ac dexterae partis equi, remotis repagulis et ipsi prosilirent, ut sic ex eodem loco et aequâ lineâ omnes cursum auspicarentur. Hinc praeter repagula, istiusmodi omnino lineâ seu funiculô praetensô illis fuit opus. Sed, omnia quae de Circo et eius partibus atque actionibus philosophatur Cassiodorus cum a Graecis mutuatus sit, albam lineam vocavit, quam cretam Latini dixêre, de qua vide supra: Sicque lineam illam Circi Olympiaci, Βαλβίδα et Γραμμήν, item Α᾿φετηρίαν dictam, cum linea Circi confundit: in Circo enim certum est, ab ipsis carceribus currendi ac spatii corripiendi initium cepisse quadrigas. Hoc tamen porro Cossiodorus innuit, equos carceribus missos non statim in certamen cursus sese effudisse, sed ad lineam eam primo constitisse omnes, ubi e carceribus exiissent, atque eidem lineae limitique insistentes exaequatis frontibus mox in spatia sese dedisse: quod vero aliis non placet, cretam illam in Circo notatam fuisse, non ad certamen inchoandum, sed saltem, lineam hanc albam, haud longe ab ostiis, in utrumque podium carceribus praeductam, per transversum, atque adeo inter carceres et primas metas fuisse directam, dicentibus etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • VERSUS — Latinis, ut ςτίχος Graecis, linea dicta est quaecumque in pagina praeducta, sive sententiam impleret, sive impersectam relinqueret in sequenri linea, aut etiam tertia vel quarta, absolvendam. Quarum linearum rationem habebant Veteres, Graeci… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PODIA Circi — utrinque fuêre, ad duo maxima eius latera; carceribus unum e minimis lateribus; et metis ultimis, quae circumagebantur, alterum, occupantibus. Quo modo Podium utrinque per longitudinem Circi, a carceribus vel primis metis ad ultirnas porrigebatur …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”